Caput 28 - De his qui sæpius correpti emendare noluerint
Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est ut verberum vindicta in eum procedant. Quod si nec ita correxerit, aut forte quod absit in superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus : si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgæ, et iam si viderit nihil suam prævalere industriam, adhibeat etiam quod maius est suam et omnium fratrum pro eo orationem, ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem. Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait apostolus : Auferte malum ex vobis, et iterum : Infidelis, si discedit, discedat, ne una ovis morbida omnem gregem contagiet.