The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 57 - DE ARTIFICIBUS MONASTERII
  Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes, si permiserit abbas. Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suæ, eo quod videatur aliquid conferre monasterio, hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat. Si quid vero ex operibus artificum venumdandum est, videant ipsi per quorum manus transigenda sint ne aliquam fraudem præsumant. Memorentur semper Ananiæ et Safiræ, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, hanc isti vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint in anima patiantur. In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiæ malum, sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis sæcularibus dari potest, ut in omnibus glorificetur Deus.
  
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut