Feria IV 15 Iulii 2026, Hebdomada XV per annum,
   
   
   
   Jube, Domne, benedicere.
   
   
   Noctem quietam, et finem perfectum concedat nobis Dominus omnipotens.
   
   r. Amen.
   
   
   Fratres : Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus, tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret : cui resistite fortes in fide. Tu autem, Domine, miserere nobis.
   
   
   r. Deo gratias.
   
   
   v. Adjutorium nostrum in Nomine Domini.
   
   
   r. Qui fecit cœlum et terram.
   
   
   
   v. Converte nos , Deus, Salutaris noster.
   
   r. Et averte iram tuam a nobis.
   
   v. Deus, in adjutorium meum intende.
   
   r. Domine, ad adjuvandum me festina.
   
   Gloria Patri, etc.
   
   
   
   Cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae : * in tribulatione dilatasti mihi.
   
   Miserere mei : * et exaudi orationem meam.
   
   Filii hominum, usquequo gravi corde ? * ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ?
   
   Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum : * Dominus exaudiet me, cum clamavero ad eum.
   
   Irascimini, et nolite peccare : * quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
   
   Sacrificate sacrificium justitine, et sperate in Domino : * multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?
   
   Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : * dedisti laetitiam in corde meo.
   
   A fructu frumenti, vini et olei sui : * multiplicati sunt.
   
   In pace in idipsum : * dormiam et requiescam.
   
   Quoniam tu, Domine, singulariter in spe : * constituisti me.
   
   
   
   In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum : * in justitia tua libera me.
   
   Inclina ad me aurem tuam : * accelera ut eruas me.
   
   Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii : * ut salvum me facias.
   
   Quoniam fortitudo mea, et refugium meum es tu : * et propter Nomen tuum deduces me, et enutries me.
   
   Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi : * quoniam tu es protector meus.
   
   In manus tuas commendo spiritum meum : * redemisti me, Domine, Deus veritatis.
   
   
   
   Qui habitat in adjutorio Altissimi : * in profectione Dei coeli commorabitur.
   
   Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum : * Deus meus, sperabo in eum.
   
   Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium : * et a verbo aspero.
   
   Scapulis suis obumbrabit tibi : * et sub pennis ejus sperabis.
   
   Scuto circumdabit te veritas ejus : * non timebis a timore nocturno.
   
   A sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris : * ab incursu, et daemonio meridiano.
   
   Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis : * ad te autem non appropinquabit.
   
   Verumtamen oculis tuis considerabis : * et retributionem peccatorum videbis.
   
   Quoniam tu es, Domine, spes mea : * Altissimum posuisti refugium tuum.
   
   Non accedet ad te malum : * et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
   
   Quoniam Angelis suis mandavit de te : * ut custodiant te in omnibus viis tuis.
   
   In manibus portabunt te : * ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
   
   Super aspidem et basiliscum ambulabis : * et conculcabis leonem et draconem.
   
   Clamabit ad me, et ego exaudiam eum : * eum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum.
   
   Quoniam in me speravit. liberabo eum : * protegam eum, quoniam cognovit Nomen meum.
   
   Longitudine dierum replebo eum : * et ostendam illi Salutare meum.
   
   
   
   Ecce nunc benedicite Dominum : * omnes servi Domini.
   
   Qui statis in domo Domini : * in atriis domus Dei nostri.
   
   In noctibus extollite manus vestras in Sancta : * et benedicite Dominum.
   
   Benedicat te Dominus ex Sion : * qui fecit cœlum et terram.
   
   Ant. Miserere mihi, Domine , et exaudi orationem meam.
   
   
   Te lucis ante términum, Rerum Creátor, póscimus, Ut pro tua cleméntia, Sis præsul et custódia.
   
   Procul recédant sómnia, Et nóctium phantásmata, Hostémque nostrum cómprime, Ne polluántur córpora.
   
   Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, Cum Spíritu Paraclíto Regnans per omne sǽculum. Amen.
   
   
   Tu autem in nobis es, mine, et Nomen sanctum tuum invocatum est super nos : ne derelinquas nos, Domine Deus noster.
   
   r. In manus tuas, Domine : * Commendo spiritum meum. In manus tuas.
   
   v. Redemisti nos, Domine Deus veritatis. * Commendo.
   
   Gloria. In manus tuas.
   
   v. Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi.
   
   r. Sub umbra alarum tuarum protege nos.
   
   
   
   Nunc dimittis servum tuum, Domine : * secundum verbum tuum in pace.
   
   Quia viderunt oculi mei : * Salutare tuum,
   
   Quod parasti : * ante faciem omnium populorum.
   
   Lumen ad revelationem Gentium : * et gloriam plebis tuae Israël.
   
   Gloria Patri, et Filio, etc.
   
   Ant. Salva nos, Domine, vigilantes ; custodi nos dormientes : ut vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace.
   
   OREMUS.
   
   Visita, quaesumus Domine, habitationem istam, et omnes insidias inimici ab ea longe repelle : Angeli tui sancti habitent in ea, qui nos in pace custodiant : et benedictio tua sit super nos semper. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.
   
   v. Dominus vobiscum ;
   
   r. Et cum spiritu tuo.
   
   Benedicat et custodiat nos omnipotens et misericors Dominus, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus. r. Amen.
   
   v. Benedicamus Domino.
   
   r. Deo gratias.
   
   
   Alma Redemptoris Mater, quae pervia cœli Porta manes, et Stella maris, succurre cadenti, Surgere qui curat populo : tu quae genuisti, Natura mirante, tuum sanctum Genitorem. Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore Sumens illud Ave, peccatorum miserere.
   
   v. Post partum, Virgo, inviolata permansisti.
   
   r. Dei Genitrix, intercede pro nobis.
   
   OREMUS
   
   Deus qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate fecunda humano generi praemia praestitisti: tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus per quam meruimus auctorem vitae suscipere Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum. R. Amen.
   
   v. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. r. Amen.
   

Retour en haut