Feria IV 15 Iulii 2026, Hebdomada XV per annum,
   
   
   
   
   
   v. Deus, in adjutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto;
   
   Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
   
   
   
   Nunc, sancte nobis Spíritus, Unum Patri cum Fílio, Dignáre promptus íngeri Nostro refúsus péctori.
   
   Os, lingua, mens, sensus, vigor Confessionem personent,Flammescat igne caritas, Accendat ardor proximos.
   
   Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, Cum Spíritu Paraclíto Regnans per omne sǽculum. Amen
   
   
   Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper.
   
   Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo.
   
   Deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui.
   
   Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam.
   
   Averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me.
   
   Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
   
   Amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda.
   
   Ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me.
   
   Et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum.
   
   Et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis.
   
   Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi.
   
   Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi.
   
   Et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi.
   
   Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar.
   
   Et meditabar in mandatis tuis quae dilexi.
   
   Et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis.
   
   Gloria Patri, etc.
   
   Memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti.
   
   Haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me.
   
   Superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi.
   
   Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum.
   
   Defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
   
   Cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae.
   
   Memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam.
   
   Haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi.
   
   Portio mea Dominus dixi custodire legem tuam.
   
   Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum.
   
   Cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua.
   
   Paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua.
   
   Funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus.
   
   Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae.
   
   Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua.
   
   Misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me.
   
   Gloria Patri, etc.
   
   Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum.
   
   Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi.
   
   Priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi.
   
   Bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.
   
   Multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua.
   
   Coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum.
   
   Bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas.
   
   Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti.
   
   Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua.
   
   Qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi.
   
   Cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me.
   
   Fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo.
   
   Veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est.
   
   Confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis.
   
   Convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua.
   
   Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar.
   
   
   
   Deus, in adiutorium, etc.
   
   Gloria Patri, etc.
   
   
   
   Rector potens, verax Deus,qui temperas rerum vices,splendore mane instruiset ignibus meridiem,
   
   Extingue flammas litium,aufer calorem noxium,confer salutem corporumveramque pacem cordium
   
   Praesta, Pater piissime,Patrique compar Unice,cum Spiritu Paraclitoregnans per omne saeculum. Amen.
   
   
   Defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me. Quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus. Quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium. Narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua. Omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me. Paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua. Secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui.
   
   In aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo. In generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet. Ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi. Nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea. In aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me. Tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi. Me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi. Omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis.
   
   Quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est. Super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est. Super senes intellexi quia mandata tua quaesivi. Ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua. A iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo. A mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. Humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum. Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me. Anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus. Posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi. Hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt. Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem.
   
   Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. Adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi. Declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei. Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea. Adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper. Sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum. Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua. Confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui.
   
   Feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me. Suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi. Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae. Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me. Servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua. Tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam. Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. Propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui.
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   Deus, in adiutorium, etc.
   
   Gloria Patri, etc.
   
   
   
   Rerum Deus, tenax vigor,immotus in te permanens, 1lucis diurnae temporasuccessibus determinans,
   
   Largire clarum vespere,quo vita numquam decidat,sed praemium mortis sacraeperennis instet gloria.
   
   Praesta, Pater piissime,Patrique compar Unice,cum Spiritu Paraclitoregnans per omne saeculum. Amen.
   
   
   Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea. Declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis. Os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam. Aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia. Redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua. Faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam. Justus es Domine et rectum iudicium tuum. Mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis. Tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei. Ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud. Adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus. Iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas. Tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea. Aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam. Gloria Patri, etc.
   
   Clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram. Clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua. Praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi. Praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua. Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me. Adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt. Prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas. Initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea.
   
   Vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus. Iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me. Longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt. Misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me. Multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi. Vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt. Vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me. Principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
   
   Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum. Laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa. Iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi. Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. Pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum. Expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi. Custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer. Servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo.
   
   Adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum. Intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me. Eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas. Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas. Fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi.
   
   Concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea. Vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me. Erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus.
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   

Retour en haut