Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (2,15-20)
Factum est, ut discessérunt ab eis ángeli in cælum, pastóres loquebántur ad ínvicem: “Transeámus usque Béthlehem et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis.” Et venérunt festinántes et invenérunt Maríam et Ióseph et infántem pósitum in præsépio. Vidéntes autem notum fecérunt verbum, quod dictum erat illis de púero hoc. Et omnes, qui audiérunt, miráti sunt de his, quæ dicta erant a pastóribus ad ipsos. María autem conservábat ómnia verba hæc cónferens in corde suo. Et revérsi sunt pastóres glorificántes et laudántes Deum in ómnibus, quæ audíerant et víderant, sicut dictum est ad illos.