Luc (23,35-43)
In illo tempore: Deridébant illum et príncipes dicéntes: “Álios salvos fecit; se salvum fáciat, si hic est Christus Dei eléctus!” Illudébant autem ei et mílites accedéntes, acétum offeréntes illi et dicéntes:
“Si tu es rex Iudæórum, salvum te fac!” Erat autem et superscríptio super illum:
“Hic est rex Iudæórum.” Unus autem de his, qui pendébant, latrónibus blasphemábat eum dicens: “Nónne tu es Christus? Salvum fac temetípsum et nos!
” Respóndens autem alter increpábat illum dicens: “Néque tu times Deum, quod in eádem damnatióne es? Et nos quidem iúste, nam digna factis recípimus!
Hic vero nihil mali gessit.”
Et dicébat: “Iésu, meménto mei, cum véneris in regnum tuum.” Et dixit illi: “Amen dico tibi: Hódie mecum eris in paradíso.”