Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (21, 1-11)
Cum appropinquássent Hierosólymis et veníssent Béthphage, ad montem Olivéti, tunc Iesus misit duos discípulos dicens eis: „Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim inveniétis ásinam alligátam et pullum cum ea; sólvite et addúcite mihi. Et si quis vobis áliquid díxerit, dícite: ,Dóminus eos necessários habet‘, et conféstim dimíttet eos“. Hoc autem factum est, ut implerétur, quod dictum est per prophétam dicéntem: „Dícite fíliæ Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuétus et sedens super ásinam et super pullum fílium subiugális“. Eúntes autem discípuli fecérunt, sicut præcépit illis Iesus, et adduxérunt ásinam et pullum, et imposuérunt super eis vestiménta sua, et sedit super ea. Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via; álii autem cædébant ramos de arbóribus et sternébant in via. Turbæ autem, quæ præcedébant eum et quæ sequebántur, clamábant dicéntes: „Hosánna fílio David! Benedíctus, qui venit in nómine Dómini! Hosánna in altíssimis!“. Et cum intrásset Hierosólymam, commóta est univérsa cívitas dicens: „Quis est hic?“. Turbæ autem dicébant: „Hic est Iesus prophéta a Názareth Galilǽæ“.
Verbum Dómini. r. Laus tibi Christe.