Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (11, 1-10)
Cum appropinquárent Hierosólymæ, Béthphage et Bethániæ ad montem Olivárum, mittit Iesus duos ex discípulis suis et ait illis: „Ite in castéllum, quod est contra vos, et statim intrœúntes illud inveniétis pullum ligátum, super quem nemo adhuc hóminum sedit; sólvite illum et addúcite. Et si quis vobis díxerit: ,Quid fácitis hoc?‘, dícite: ,Dómino necessárius est, et contínuo illum remíttet íterum huc‘“. Et abeúntes invenérunt pullum ligátum ante iánuam foris in bívio et solvunt eum. Et quidam de illic stántibus dicébant illis: „Quid fácitis solvéntes pullum?“. Qui dixérunt eis, sicut díxerat Iesus; et dimisérunt eis. Et ducunt pullum ad Iesum et impónunt illi vestiménta sua; et sedit super eum. Et multi vestiménta sua stravérunt in via, álii autem frondes, quas excíderant in agris. Et qui præíbant et qui sequebántur, clamábant: „Hosánna! Benedíctus, qui venit in nómine Dómini! Benedíctum, quod venit regnum patris nostri David! Hosánna in excélsis!“.
Verbum Dómini. r. Laus tibi Christe.
Vel :
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (12, 12-16)
In illo témpore: Turba multa, quæ vénerat ad diem festum, cum audíssent quia venit Iesus Hierosólymam, accepérunt ramos palmárum et processérunt óbviam ei et clamábant: „Hosánna! Benedíctus, qui venit in nómine Dómini, et rex Israel!“. Invénit autem Iesus aséllum et sedit super eum, sicut scriptum est: „Noli timére, fília Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum ásinæ“. Hæc non cognovérunt discípuli eius primum, sed quando glorificátus est Iesus, tunc recordáti sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecérunt ei.
Verbum Dómini. r. Laus tibi Christe.