Feria II 13 Iulii 2026, Hebdomada XV per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActivevel: S. Henrici
   Léctio Epístolæ beáti Pauli apóstoli ad Colossénses (3,12-17)
   
   Fratres: Indúite vos, sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, longanimitátem, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos; super ómnia autem hæc: caritátem, quod est vínculum perfectiónis. Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo; et omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iésu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.
   

Retour en haut