Feria II 13 Iulii 2026, Hebdomada XV per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActivevel: S. Henrici
   Léctio libri Proverbiórum (2,1-9)
   
   Fili mi, si suscéperis sermónes meos et mandáta mea abscónderis penes te, inténdens ad sapiéntiam aurem tuam, inclínans cor tuum ad cognoscéndam prudéntiam; si enim sapiéntiam invocáveris et déderis vocem tuam prudéntiæ, si quæsíeris eam quasi pecúniam et sicut thesáuros conquisíeris illam, tunc intélleges timórem Dómini et sciéntiam Dei invénies. Quia Dóminus dat sapiéntiam, et ex ore eíus sciéntia et prudéntia. Thesaurizábit rectis sollértiam et clípeus erit gradiéntibus simplíciter servans sémitas iustítiæ et vias sanctórum custódiens. Tunc intélleges iustítiam et iudícium et æquitátem et omnem sémitam bonam.
   

Retour en haut