Feria IV 2 Septembris 2026, Hebdomada XXII per annum,
   Léctio Epístolæ beáti Pauli apóstoli ad Romános (13,8-10)
   
   Fratres: Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit. Nam: Non adulterábis, Non occídes, Non furáberis, Non concupísces, et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo recapitulátur: Díliges próximum tuum tamquam teípsum. Diléctio próximo malum non operátur; plenitúdo ergo legis est diléctio.
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut