Feria II 28 Septembris 2026, Hebdomada XXVI per annum,
   In primo nocturno, anno II
   
   De libro Génesis
   
   Lectio I
   
   Recordátus Deus Nœ cunctorúmque animántium et ómnium iumentórum quæ erant cum eo in arca, addúxit spíritum super terram, et imminútæ sunt aquæ. Et clausi sunt fontes abýssi et cataráctæ cæli, et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo. Reversæque sunt aquæ de terra eúntes et redeúntes et cœpérunt mínui post centum quinquagínta dies. Requievítque arca mense séptimo, décima séptima die mensis, super montes Ararat. At vero aquæ ibant et decrescébant usque ad décimum mensem; décimo enim mense, prima die mensis, apparuérunt cacúmina móntium. Cumque transíssent quadragínta dies, apériens Nœ fenéstram arcæ quam fécerat, dimísit corvum; qui egrediebátur éxiens et rédiens, donec siccaréntur aquæ super terram.
   
   r. Quadragínta dies et noctes apérti sunt cæli, et ex omni carne habéntes spíritum vitæ * Ingréssi sunt in arcam; et clausit a foris óstium Dóminus. v. Nœ vero et uxor eius, fílii eius et uxóres filiórum eius, * Ingréssi sunt.
   
   Lectio II
   
   Emísit quoque colúmbam a se, ut vidéret si iam cessássent aquæ super fáciem terræ. Quæ, cum non invenísset ubi requiésceret pes eius, revérsa est ad eum in arcam; aquæ enim erant super univérsam terram. Extendítque manum et apprehénsam íntulit in arcam. Exspectátis autem ultra septem diébus áliis, rursum dimísit colúmbam ex arca. At illa venit ad eum ad vésperam portans ramum olívæ viréntibus fóliis in ore suo. Intelléxit ergo Nœ quod cessássent aquæ super terram. Exspectavítque nihilóminus septem álios dies; et emísit colúmbam, quæ non est revérsa ultra ad eum.
   
   r. Recordátus Dóminus Nœ; addúxit spíritum super terram, et imminútæ sunt aquæ; * Et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo. v. Reversque sunt aquæ de terra eúntes et redeúntes, et cœpérunt mínui post centum quinquagínta dies. * Et prohíbitæ sunt.
   
   Lectio III
   
   Egréssus est ergo Nœ et fílii eius, uxor illíus et uxóres filiórum eius cum eo. Sed et ómnia animántia, iuménta, volatília et reptília quæ reptant super terram, secúndum genus suum egréssa sunt de arca. Ædificávit autem Nœ altáre Dómino; et tollens de cunctis pecóribus mundis et volúcribus mundis óbtulit holocáusta super altáre. Odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis et locútus est Dóminus ad cor suum: " Nequáquam ultra maledícam terræ propter hómines, quia cogitátio humáni cordis in malum prona est ab adulescéntia sua. Non ígitur ultra percútiam omnem ánimam vivéntem, sicut feci. Cunctis diébus terræ, seméntis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, dies et nox non requiéscent. "
   
   r. Locútus est Dóminus ad Nœ, dicens: Egrédere de arca, tu et * Uxor tua, et fílii tui et uxóres filiórum tuórum tecum. v. Benedixítque eis, dicens: Créscite et multiplicámini et repléte terram. * Uxor tua. v. Glória Patri. * Uxor tua.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut