In secundo nocturno, anno II
Ex Homilíis Orígenis presbýteri in Génesim (Hom. 2, 3: SC 7 bis, 89-93)
Lectio I
Puto, ut ego pro parvitáte sensus mei ássequi possum, quod illud dilúvium, quo pæne finis tunc datus est mundo, formam téneat finis illíus qui vere futúrus est mundi. Quod et ipse Dóminus pronuntiávit dicens: Sicut enim in diébus Nœ emébant, vendébant, ædificábant, nubébant, et nuptum tradébant, et venit dilúvium, et pérdidit omnes: ita erit et advéntus Fílii hóminis. In quo evidénter unam eamdémque formam dilúvii, quod præcéssit, et finis mundi, quem ventúrum dicit desígnat. Sicut ergo tunc dictum est ad illum Nœ ut fáceret arcam et introdúceret in eam secum non solum fílios et próximos suos, verum étiam divérsi géneris animália, ita étiam ad nostrum Nœ, qui vere solus iustus et solus perféctus est, Dóminum Iesum Christum, in consummatióne sæculórum dictum est a Patre ut fáceret sibi arcam ex lignis quadrátis et mensúras ei daret cæléstibus sacraméntis replétas. Hoc enim designátur in Psalmo, ubi dicit: Pete a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, et possessiónem tuam términos terræ.
r. In artículo diéi illíus ingréssus est Nœ in arcam et fílii eius, * Uxor illíus, et uxóres filiórum eius. v. Deléta sunt univérsa de terra; remánsit solus Nœ et qui cum eo erant in arcam, * Uxor illíus.
Lectio II
Verum quóniam non est ómnium unum méritum nec unus in fide proféctus, idcírco et arca illa non unam præbet ómnibus mansiónem, sed bicameráta sunt inferióra et tricameráta superióra, et nidi distinguúntur in ea, ut osténdat quia et in Ecclésia, licet omnes intra unam fidem contineántur atque uno baptismáte diluántur non tamen unus ómnibus atque idem proféctus est, sed unusquísque in suo órdine.
r. Recordátus Dóminus Nœ; addúxit spíritum super terram, et imminútæ sunt aquæ; * Et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo. v. Reversæque sunt aquæ de terra eúntes et redeúntes, et cœpérunt mínui post centum quinquagínta dies. * Et prohíbitæ sunt.
Lectio III
Per síngulos habitatiónum gradus adscendéntibus pervenítur ad ipsum Nœ, qui interpretátur réquies vel iustus, qui est Christus Iesus. Neque enim in illum Nœ cónvenit quod dicit Lamech pater eius: Hic enim, inquit, réquiem dabit nobis ab opéribus et a tristítiis mánuum nostrárum et a terra quam maledíxit Dóminus Deus. Quómodo enim verum erit quod ille Nœ réquiem déderit illi Lamech vel pópulo qui tunc habebátur in terris, vel quómodo tristítiis et labóre cessátum est tempóribus Nœ vel quómodo ablátum est maledíctum terræ, quod déderat Dóminus, ubi pótius et iracúndia divína maior osténditur et refértur dícere Deus quia pænitet me quod feci hóminem super terram, et íterum dicit: Déleam omnem carnem quæ est super terram, et super ómnia summæ offénsæ indícium intéritus vivéntium datur? Si vero respícias ad Dóminum nostrum Jesum Christum, de quo dícitur: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccátum mundi, et íterum de quo dícitur: Factus pro nobis maledíctum, ut nos de maledícto legis redímeret, et íterum cum dicit: Veníte ad me qui laborátis et oneráti estis et ego refíciam vos et inveniétis réquiem animábus vestris, invénies hunc esse qui vere réquiem dedit homínibus et liberávit terram de maledícto quo maledíxit ei Dóminus Deus. Huic ergo spiritáli Nœ, qui réquiem dedit homínibus et tulit peccátum mundi, dícitur: Fácies tibi arcam ex lignis quadrátis.
r. Locútus est Dóminus ad Nœ, dicens: Egrédere de arca, tu et * Uxor tua, et fílii tui et uxóres filiórum tuórum tecum. v. Benedixítque eis, dicens: Créscite et multiplicámini et repléte terram. * Uxor tua. v. Glória Patri. * Uxor tua.