Caput 33 - SI QUID DEBEANT MONACHI PROPRIUM HABERE
Præcipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio, ne quis præsumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis, neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulas, neque grafium, sed nihil omnino, quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria voluntate; omnia vero necessaria a patre sperare monasterii, nec quicquam liceat habere quod abbas non dederit aut permiserit. Omniaque omnium sint communia, ut scriptum est, ne quisquam suum aliquid dicat vel præsumat.