Caput 47 - DE SIGNIFICANDA HORA OPERIS DEI
Nuntianda hora operis Dei dies noctesque sit cura abbatis : aut ipse nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, ut omnia horis conpetentibus compleantur.
Psalmos autem vel antefanas post abbatem ordine suo quibus iussum fuerit inponant. Cantare autem et legere non præsumat nisi qui potest ipsud officium implere ut ædificentur audientes; quod cum humilitate et gravitate et tremore fiat, et cui iusserit abbas.