v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Lætáre, cælum, désuper, appláude, tellus ac mare: Christus resúrgens post crucem vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit, dies salútis cérnitur, quo mundus Agni sánguine refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis pássio, est críminis remíssio; illæ ́ sa virtus pérmanet, victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei hic, ut fidéles créderent se posse post resúrgere, vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum causa bonórum tálium colámus omnes strénue tanto repléti múnere.
Esto perénne méntibus paschále, Iesu, gáudium, et nos renátos grátiæ tuis triúmphis ággrega.
Lord Jesus, grant unto our souls Eternal paschal joy, we pray, And grant a share in victory To those reborn by grace today.
Iesu, tibi sit glória, qui morte victa prǽnites, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
All glory, Jesus, be to you, The conqueror whom we adore, The Father and the Spirit blest Who reign with you for evermore.
Ant. 1. Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Ant. 1.
Psalmus 38 (39)
Psalm 38
Ægrotantis deprecatio
The cripple's supplication
Vanitati creatura subiecta est... propter eum qui subiecit eam in spe (Rom 8, 20).
Creation has been subjected to vanity ... because of him who subjected it in hope.
I
I
Dixi: «Custódiam vias meas, * ut non delínquam in lingua mea;
I said, I will watch over my ways, so that I sin not with my tongue.
ponam ori meo custódiam, * donec consístit peccátor advérsum me».
I put a guard to my mouth, whilst the sinner rose before me.
Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, * et dolor meus renovátus est.
I have been silent, and I have humbled myself, and I have refrained from saying even good things; and my pain was renewed.
Concáluit cor meum intra me, * et in meditatióne mea exársit ignis.
My heart was warmed within me, and whilst I was meditating, a fire was ignited.
Locútus sum in lingua mea: * «Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
The word came on my tongue, "Let me know my end, O Lord,
et númerum diérum meórum quis est, * ut sciam quam brevis sit vita mea».
and what is the number of my days, so that I may know how little I have left.
Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, * et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
Behold, Thou hast subjected my days to a limited measure, and my being is like nothingness before Thou.
Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. * Etenim ut imágo pertránsit homo.
Yes, every living man is naught but vanity.Yes, man passes by like a phantom,
Étenim vánitas est et concitátur; * thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
and it is in vain that he torments himself. He is hoarding treasures, and he doth not know for whom he hath heaped them up.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Ant.
Ant. 2. Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
Ant. 2.
Etenim vánitas est et concitátur; * thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
and it is in vain that he torments himself. He is hoarding treasures, and he doth not know for whom he hath heaped them up.
II
II
Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? * Spes mea apud te est.
And now what is my expectation? Isn't that the Lord? My hope is in Thou.
Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, * oppróbrium insipiénti ne ponas me.
Deliver me from all my iniquities. Thou hast repaid me the reproach of the fool.
Obmútui et non apériam os meum, * quóniam tu fecísti.
I was silent, and I did not open my mouth, forasmuch as Thou didst it
Amove a me plagas tuas: * ab ictu manus tuæ ego deféci.
Turn away from me Thy blows, under the power of Thy hand, I fainted, when Thou tookest me back
In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuisti hominem, † et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. * Etenim vánitas omnis homo.
Thou hast punished man forasmuch as of his iniquity. And Thou hast dried up his soul like a spider. Yes, it is in vain that every man is anxious.
Exáudi oratiónem meam, Dómine, * et clamórem meum áuribus pércipe.
Hearken, O Lord, my prayer and my supplication;
Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, † quóniam ádvena ego sum apud te, * peregrínus sicut omnes patres mei.
Be attentive to my tears. Do not be silent, for I am a stranger and a traveler with Thou, like all my fathers.
Avértere a me, ut refrígerer, * priúsquam ábeam et non sim ámplius.
Give me some rest, that I may be refreshed before I go away and disappear."
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
Ant.
Ant. 3. Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
Ant. 3.
Psalmus 51
Psalm 51
Contra calumniatorem
Against slanderers
Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor 1,31).
Let him who glories glory in the Lord
Quid gloriáris in malítia, * qui potens es iniquitáte?
Wherefore do thou glory in evil, thou who are valiant in committing iniquity?
Tota die insídias cogitásti; * lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.
All day long thy tongue has meditated on injustice; Like a sharp razor, thou practice deception.
Dilexísti malítiam super benignitátem, † mendácium magis quam loqui æquitátem. * Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa.
Thou hast loved malice more than goodness, iniquity more than words of righteousness. Thou hast loved all the words of ruin, O deceitful tongue.
Proptérea Deus déstruet te in finem; † evéllet te et emigrábit te de tabernáculo * et radícem tuam de terra vivéntium.
Wherefore God will destroy thou forevermore; He shall pluck thou out of thy tent and take thou out of thy tent, and He shall take away thy root from the land of the living.
Vidébunt iústi et timébunt * et super eum ridébunt:
The righteous will behold it, and will fear; and they will laugh at him, saying:
“Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, † sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum * et præváluit in insídiis suis.”
Here is the man who did not take God for his protector, but who trusted in the multitude of his riches, and who took advantage of his vanity.
Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. † Sperávi in misericórdia Dei * in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
But I am like a fertile olive tree in the house of God. * I hope in God's mercy forevermore and ever.
Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; † et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est; * in conspéctu sanctórum tuórum
I will praise Thee endlessly, forasmuch as Thou hast done this; and I will wait for Thy Name, forasmuch as it is good, in the presence of Thy saints.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
Ant.
In primo nocturno, anno II)
De Actibus Apostolórum 21, 40 - 22, 21
Cum tribúnus permisísset, Paulus stans in grádibus ánnuit manu ad plebem et, magno siléntio facto, allocútus est Hebræa lingua dicens: «Viri fratres et patres, audíte a me, quam ad vos nunc reddo, ratiónem.» Cum audíssent autem quia Hebræa lingua loquebátur ad illos, magis præstitérunt siléntium. Et dixit: «Ego sum vir Iudæus, natus Tarso Cilíciæ, enutrítus autem in ista civitáte, secus pedes Gamáliel erudítus iuxta veritátem patérnæ legis, æmulátor Dei sicut et vos omnes estis hódie. Qui hanc viam persecútus sum usque ad mortem, álligans et tradens in custódias viros ac mulíeres, sicut et princeps sacerdótum testimónium mihi reddit et omne concílium; a quibus et epístulas accípiens ad fratres, Damáscum pergébam, ut addúcerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierúsalem, uti puniréntur.
Factum est autem eúnte me et appropinquánte Damásco, circa médiam diem súbito de cælo circumfúlsit me lux copiósa, et décidi in terram et audívi vocem dicéntem mihi: "Saul, Saul, quid me perséqueris?" Ego autem respóndi: "Quis es, Dómine?" Dixítque ad me: "Ego sum Iesus Nazarénus, quem tu perséqueris." Et qui mecum erant, lumen quidem vidérunt, vocem autem non audiérunt eius, qui loquebátur mecum. Et dixi: "Quid fáciam, Dómine?" Dóminus autem dixit ad me: "Surgens vade Damáscum, et ibi tibi dicétur de ómnibus, quæ statútum est tibi, ut fáceres." Et cum non vidérem præ claritáte lúminis illíus, ad manum dedúctus a comítibus veni Damáscum.
Ananías autem quidam vir religiósus secúndum legem testimónium habens ab ómnibus habitántibus Iudæis, véniens ad me et astans dixit mihi: "Saul frater, réspice!" Et ego eádem hora respéxi in eum. At ille dixit: "Deus patrum nostrórum præordinávit te, ut cognósceres voluntátem eius et vidéres Iustum et audíres vocem ex ore eius, quia eris testis illi ad omnes hómines eórum, quæ vidísti et audísti. Et nunc quid moráris? Exsúrgens baptizáre et áblue peccáta tua, invocáto nómine ipsíus."
Factum est autem reverténti mihi in Ierúsalem et oránti in templo fíeri me in stupóre mentis et vidére illum dicéntem mihi: "Festína et exi velóciter ex Ierúsalem, quóniam non recípient testimónium tuum de me." Et ego dixi: "Dómine, ipsi sciunt quia ego eram conclúdens in cárcerem et cædens per synagógas eos qui credébant in te; et cum funderétur sanguis Stéphani testis tui, et ipse astábam et consentiébam et custodiébam vestiménta interficiéntium illum." Et dixit ad me: "Vade, quóniam ego in natiónes longe mittam te".»
r. Deduc me in sémitam mandatórum tuórum, allelúia, quóniam ipsam vólui, allelúia. * Inclína cor meum in testimónia tua, allelúia, allelúia, allelúia. v. Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem; in via tua vivífica me. * Inclína. v. Glória Patri. * Inclína.
In secundo nocturno, anno II )
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ (Sermo 61, 2-3: SC 74, 140-141)
Ut beatitúdinis, dilectíssimi, capáces esse possémus, explétis ómnibus quæ evangélicæ prædicatióni et novi testaménti mystériis congruébant, Dóminus noster Iesus Christus, quadragésimo post resurrectiónem die coram discípulis elevátus in cælum, corporális præséntiæ modum fecit, mansúrus in Patris déxtera donec témpora multiplicándis Ecclésiæ fíliis divínitus præstitúta peragántur, et ad iudicándos vivos et mórtuos in eádem carne in qua ascéndit advéniat. Quod ítaque Redemptóris nostri conspícuum fuit, in sacraménta transívit, et ut fides excelléntior esset ac fírmior visióni doctrína succéssit, cuius auctoritátem supérnis illumináta rádiis credéntium corda sequeréntur.
Hanc fidem ascensióne Dómini auctam et Spíritus Sancti múnere roborátam, non víncula, non cárceres, non exsília, non fames, non ignis, non laniátus ferárum, nec exquisíta persequéntium crudelitátibus supplícia terruérunt. Pro hac fide per univérsum mundum, non solum viri, sed et féminæ, nec tantum impúbes púeri, sed étiam téneræ vírgines, usque ad effusiónem sui sánguinis decertárunt. Hæc fides dæmónia eiécit, ægritúdines dépulit, mórtuos suscitávit.
Unde et ipsi beáti apóstoli, qui tot miráculis confirmáti, tot sermónibus erudíti, atrocitátem tamen domínicæ passiónis expáverant, et veritátem resurrectiónis eius non sine hæsitatióne suscéperant, tantum de ascénsione Dómini profecérunt ut quidquid illis prius intúlerat metum, verterétur in gáudium. Totam enim contemplatiónem ánimi in divinitátem ad Patris déxteram consedéntis eréxerant, nec iam corpóreæ visiónis tardabántur obiéctu, quóminus in id áciem mentis inténderent, quod nec a Patre descendéndo abfúerat, nec a discípulis ascendéndo discésserat.
r. Hymnum cantate nobis, alleluia; * Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Alleluia, alleluia. v. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordarémur tui, Sion. * Quomodo. v. Gloria Patri. * Quomodo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.