The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 21 : DE DECANIS MONASTERII
  Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctae conversationis, et constituantur decani, qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata Dei et praecepta abbatis sui. Qui decani tales eligantur in quibus securus abbas partiat onera sua, et non eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam. Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit, deiciatur, et alter in loco eius qui dignus est surrogetur. Et de praeposito eadem constituimus.
  
   
   
   
  Et si potest fieri, per decanos ordinetur, ut antes disposuimus, omnis utilitas monasterii, prout Abbas disposuerit ; ut dum pluribus committitur, unus non superbiat.
  
   
  Divisi sont per decurias atque centurias, écrit saint Jérôme, ita ut novem hominibus decimus praesit ; et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat.
  
   
  Opus suum tradunt ers quos decanos vocant, eo quod sint denis praepositi... Illi autem decani cum magna sollicitudine omnia disponentes, et praesto facientes quidquid illa vita propter imbecillitatem corporis postulat, rationem tamen etiam ipsi reddunt uni, quem patrem appelant.
  
   
  Quod si sut locus expetit, sut congregatio petierit rationabiliter cum humilitate, et Abbas judicaverit expedire, quemeumque elegerit Abbas, cum eonsilio fratrum timentium Deum, ordinet ipse sibi praepositum (chap. LXV).
  
   
   
   
  Non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et obstinatus, non zelotypus et nimis suspiciosus, quia numquarra requiescet (chap. LXIV).
  
   
   
   
   
   
Retour en haut