In primo nocturno, anno II
Lectio
De libro Esdræ
Ascendérunt de fíliis Israel et de fíliis sacerdótum et de fíliis Levitárum et de cantóribus et de ianitóribus et de oblátis in Ierúsalem, anno séptimo Artaxérxis regis. Venit Esdras in Ierúsalem mense quinto, ipse est annus séptimus regis. In primo die mensis primi cœpit ascéndere de Babylóne et in primo die mensis quinti venit in Ierúsalem, iuxta manum Dei sui bonam super se. Esdras enim applicávit cor suum, ut investigáret et impléret legem Dómini et fáceret et docéret in Israel præcéptum et iudícium.
Hoc est autem exémplar epístulæ quam dedit rex Artaxérxes Esdræ sacerdóti, scribæ erudíto in mándatis Dómini et præcéptis eius in Israel. "Artaxérxes rex regum Esdræ sacerdóti, scribæ legis Dei cæli, salútem. A me decrétum est ut cuicúmque placúerit in regno meo de pópulo Israel et de sacerdótibus eius et de Levítis ire in Ierúsalem, tecum vadat. A fácie enim regis et septem consiliatórum eius missus es, ut vísites Iudæam et Ierúsalem secúndum legem Dei tui, quæ est in manu tua, et ut feras argéntum et aurum quod rex et consiliatóres eius sponte obtulérunt Deo Israel, cuius in Ierúsalem tabernáculum est.
Tu autem, Esdra, secúndum sapiéntiam Dei tui, quæ est in manu tua, constítue præsides et iúdices, ut iúdicent omni pópulo, qui est trans flumen, his vidélicet qui novérunt legem Dei tui; sed et imperítos docéte. Et omnis, qui non fécerit legem Dei tui et legem regis diligénter, iudícium erit de eo, sive in mortem sive in exsílium sive in damnum substántiæ eius vel certe in cárcerem."
Benedíctus Dóminus, Deus patrum nostrórum, qui dedit hoc in corde regis, ut glorificáret domum Dómini, quæ est in Ierúsalem, et in me inclinávit misericórdiam regis et consiliariórum eius et cunctórum príncipum eius poténtium. Et ego confortátus manu Dómini Dei mei, quæ erat in me, congregávi de Israel príncipes, qui ascénderent mecum.
r. Lætátus sum in his quæ dicta sunt mihi: * In domum Dómini íbimus. v. Fiat pax in virtúte tua, et abundántia in túrribus tuis. * In domum. v. Glória Patri. * In domum.