In secundo nocturno, anno II
Ex Scala paradísi sancti Ioánnis Climáci abbátis (Gr. 4: PG 88, 678-679.682.723)
Lectio I
Ad púgiles et athlétas Christi a nobis deínceps orátio instituétur, quæ loco suo ordinéque nobis occúrrit. Ut fructum omnem flos præcédit, ita omnem obœdiéntiam fuga mundi, quæ vel córpore fit, vel voluntáte. His quippe duábus virtútibus, tamquam aúreis quibúsdam alis, ánima sancta ad cælum ardénter enítitur.
r. Lætátus sum in his quæ dicta sunt mihi: * In domum Dómini íbimus. v. Fiat pax in virtúte tua, et abundántia in túrribus tuis. * In domum.
Lectio II
Sed enim, si vidétur, non prætereúndus est hic generosórum bellatórum armatúræ hábitus: dictióne scílicet explicándum quómodo tenére sóleant scutum fídei erga Deum, et religiósæ palæstræ dictatórem, quo omnem, ut sic loquar, infidelitátis et aversiónis cogitatiónem retúndant; et gládium Spíritus semper strictum téneant, quo voluntátis contraveniéntis sensum mactent; thoráces férreos mansuetúdinis et patiéntiæ índuant, quibus omnes contumélias, stímulos, et iácula verbórum repéllant. Gestent et gáleam salútis, prsidis, inquam, pro nobis assídue precántis teguméntum. Stent autem nullis compedíti vínculis líberi, alterúmque pedum ad obeúnda ministéria exténdant; álterum vero ad assíduam precatiónem immótum téneant.
r. Attendíte, pópule meus, legem meam; * Inclináte aurem vestram in verba oris mei. v. Apériam in parábolis os meum, loquar propositiónes ab inítio sæculi. * Inclináte.
Lectio III
Maióres nostri arma religiónis dixére psalmódiam; mœnia, preces; bálnea, sincéras lácrymas; sanctam vero obœdiéntiam confessiónem esse iudicárunt, sine qua nemo, vítiis obnóxius, ad Dei conspéctum admittétur.
r. Adduxísti sanctos tuos in præparatiónem * Quam præparavérunt manus tuæ, Dómine. v. Altária tua, Dómine virtútum, Rex meus et Deus meus; beáti qui hábitant in domo tua, * Quam.
Lectio IV
Tota vi et víribus decertémus omnes, qui Dóminum timémus, ne in palstra virtútis versáti, inde pro virtútibus malítiam, vafrítiam, improbitátem, astútiam et iracúndiam reportémus. Nec est quod miréris si quandóque id usu veníre vídeas. Nam quámdiu inter privátos aut nautas, aut agrícolas degis, hostes tui regis non ita ácriter in te concitántur. At ubi te imperatóris tui insígnia indúere, scutum súmere, et gládium ac rhomphæam, arcum, sagum et vestem militárem conspéxerint; tum enímvero fréndere déntibus, omnibúsque víribus in te insúrgere et fúnditus pérdere conántur. Itaque semper in excúbiis vígiles persistámus.
r. Comédite pínguia et bíbite mulsum et míttite partes eis qui non præparavérunt sibi: sanctus enim dies Dómini est; nolíte contristári: * Gáudium étenim Dómini est fortitúdo nostra. v. Qui regis Israel, inténde, qui dedúcis velut ovem Ioseph, qui sedes super chérubim. * Gáudium. v. Glória Patri. * Gáudium.