In primo nocturno, anno II
Lectio
Incipit liber Nehemíæ
Verba Nehemíæ fílii Hacháliæ. Et factum est in mense Cásleu, anno vicésimo, et ego eram in castro Susan. Et venit Hánani unus de frátribus meis, ipse et viri ex Iuda; et interrogávi eos de Iudæis qui salváti erant et supérerant de captivitáte, et de Ierúsalem. Et dixérunt mihi: "Supérstites qui supérerant de captivitáte ibi in província, in afflictióne magna sunt et in oppróbrio; et murus Ierúsalem dissipátus est et portæ eius combústæ sunt igne."
Cumque audíssem verba huiuscémodi, sedi et flevi et luxi diébus multis; ieiunábam et orábam ante fáciem Dei cæli. Et dixi: "Quæso, Dómine, Deus cæli, Deus fortis, magne atque terríbilis, qui custódis pactum et misericórdiam cum his qui te díligunt et custódiunt mandáta tua; fiat auris tua auscúltans et óculi tui apérti, ut áudias oratiónem servi tui, quam ego oro coram te hódie, die et nocte pro fíliis Israel servis tuis, et confíteor pro peccátis filiórum Israel, quibus peccavérunt tibi. Ego quoque et domus patris mei peccávimus, delinquéntes delíquimus contra te et non custodívimus præcépta et mandáta et iudícia, quæ præcepísti Móysi fámulo tuo."
"Meménto, Dómine, verbi quod mandásti Móysi servo tuo dicens: "Cum transgréssi fuéritis, ego dispérgam vos in pópulos; si autem revertámini ad me et custodiátis præcépta mea et faciátis ea, etiámsi abdúcti fuéritis in extréma cæli, inde congregábo vos et redúcam in locum quem elégi, ut habitáret nomen meum ibi." Ipsi enim sunt servi tui et pópulus tuus, quos redemísti in fortitúdine tua magna et in manu tua válida."
"Obsecro, Dómine, sit auris tua atténdens ad oratiónem servi tui et ad oratiónem servórum tuórum qui volunt timére nomem tuum; et fac servum tuum prosperári hódie et da ei grátiam ante virum hunc." Ego enim eram pincérna regis.
r. Lætátus sum in his quæ dicta sunt mihi: * In domum Dómini íbimus. v. Fiat pax in virtúte tua, et abundántia in túrribus tuis. * In domum. v. Glória Patri. * In domum.