v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 v. O God, come to my assistance;
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 r. O Lord, make haste to help me.
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
 Allelúia.
 
Hymnus
Rex glorióse mártyrum, coróna confiténtium, qui respuéntes térrea perdúcis ad cæléstia,
Aurem benígnam prótinus appóne nostris vócibus; tropæa sacra pángimus, ignósce quod delíquimus.
Tu vincis in martyribus parcéndo confessóribus; tu vince nostra crímina donándo indulgéntiam.
Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
Almighty Father, hear our cry, Through Jesus Christ, our Lord most High, Who, with the Holy Ghost and Thee, Doth live and reign eternally.
 Ant. 1. Misericórdia et véritas * obviavérunt sibi, iustítia et pax osculátæ sunt.
 Ant. 1.
Psalmus 88 (89), 2-38
Psalm 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David
The Lord's mercies upon the house of David.
Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum (Act 13, 22. 23).
God, according to His promise, brought forth a Savior, Jesus, from the race of David.
I
I
 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, * in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
 
 Quóniam dixísti: «In ætérnum misericórdia ædificábitur», * in cælis firmábitur véritas tua.
 
 «Dispósui testaméntum elécto meo, * iurávi David servo meo:
 
 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum * et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam».
 
 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
 
 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, * símilis erit Dómino in fíliis Dei?
 
 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, * magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt.
 
 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? * Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
 
 Tu domináris supérbiæ maris, * elatiónes flúctuum eius tu mítigas.
 
 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, * in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
 
 Tui sunt cæli, et tua est terra, * orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.
 
 Aquilónem et austrum tu creásti, * Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.
 
 Tibi bráchium cum poténtia; * firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.
 
 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. * Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam.
 
 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. * Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt
 
 et in nómine tuo exsultábunt tota die * et in iustítia tua exaltabúntur,
 
 quóniam decor virtútis eórum tu es, * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
 
 Quia Dómini est scutum nostrum, * et Sancti Israel rex noster.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Misericórdia et véritas * obviavérunt sibi, iustítia et pax osculátæ sunt.
 Ant.
 Ant. 2. Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.
 Ant. 2.
II
II
 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: † «Pósui adiutórium in poténte * et exaltávi eléctum de plebe.
 
 Invéni David servum meum; * óleo sancto meo unxi eum.
 
 Manus enim mea firma erit cum eo, * et bráchium meum confortábit eum.
 
 Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non ópprimet eum.
 
 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius * et odiéntes eum percútiam.
 
 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, * et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
 
 Et ponam super mare manum eius * et super flúmina déxteram eius.
 
 Ipse invocábit me: “Pater meus es tu, * Deus meus et refúgium salútis meæ”.
 
 Et ego primogénitum ponam illum, * excélsum præ régibus terræ.
 
 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam * et testaméntum meum fidéle ipsi.
 
 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius * et thronum eius sicut dies cæli.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.
 Ant.
 Ant. 3. Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.
 Ant. 3.
III
III
 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam * et in iudíciis meis non ambuláverint,
 
 si iustificatiónes meas profanáverint * et mandáta mea non custodíerint,
 
 visitábo in virga delíctum eórum * et in verbéribus iniquitátem eórum.
 
 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, * neque méntiar in veritáte mea.
 
 Non profanábo testaméntum meum * et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
 
 Semel iurávi in sancto meo: * David non méntiar.
 
 Semen eius in ætérnum manébit, * et thronus eius sicut sol in conspéctu meo
 
 et sicut luna firmus stabit in ætérnum * et testis in cælo fidélis».
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.
 Ant.
In primo nocturno, anno I
Incipit liber Osée prophétæ
 Verbum Dómini quod factum est ad Osée fílium Béeri in diébus Ozíæ, Ióatham, Achaz, Ezechíæ, regum Iudæ, et in diébus Ieróboam fílii Ioas regis Israel. Princípium verbi Dómini per Osée. Dixit Dóminus ad Osée: "Vade, sume tibi mulíerem fornicatiónum et fílios fornicatiónum, quia fórnicans fornicátur terra a Dómino." Et ábiit et accépit Gomer fíliam Debélaim, quæ concépit et péperit ei fílium. Et dixit Dóminus ad eum: "Voca nomen eius "Iézrahel", quóniam adhuc módicum et visitábo sánguinem Iézrahel super domum Iehu et cessáre fáciam regnum domus Israel; et in illa die cónteram arcum Israel in valle Iézrahel."
 
 Concépit adhuc uxor Osée et péperit fíliam; et dixit ei: "Voca nomen eius "Absque misericórdia", quia non addam ultra miseréri dómui Israel, ut ignóscam eis. Et dómui Iudæ miserébor et salvábo eos in Dómino Deo suo et non salvábo eos in arcu et gládio et in bello et in equis et in equítibus." Et ablactávit eam quæ erat "Absque misericórdia", et concépit et péperit fílium. Et dixit: "Voca nomen eius "Non pópulus meus", quia vos non pópulus meus, et ego "Non sum"vobis."
 
 Et dixit Dóminus ad me: "Adhuc vade, dílige mulíerem diléctam amíco et adúlteram, sicut díligit Dóminus fílios Israel, et ipsi respéctant ad deos aliénos et díligunt placéntas uvárum." Et emi mihi quíndecim argénteis et choro hórdei et dimídio choro hórdei. Et dixi ad eam: "Dies multos exspectábis me; non fornicáberis et non eris viro, neque ibo ego ad te." Quia dies multos sedébunt fílii Israel sine rege et sine príncipe et sine sacrifício et sine lápide et sine ephod et sine théraphim. Et post hæc reverténtur fílii Israel et quærent Dóminum Deum suum et David regem suum et pavébunt ad Dóminum et ad bonum eius in fine diérum.
 
 r. Genti peccatríci, pópulo pleno peccátis, miserére, * Dómine Deus. v. Esto placábilis super nequítia pópuli tui, * Dómine. v. Glória Patri. * Dómine.
 
In secundo nocturno, anno I
Ex Homilíis sancti Bedæ Venerábilis presbýteri (Hom. 16: CCL 122, 117-118)
 Fratres caríssimi, nos sumus pópulus Dei qui Ægýptiæ servitútis iugo per mare Rubrum liberáti evásimus, quia per aquam baptísmi remissiónem peccatórum quæ nos premébant accépimus; nos qui inter ærúmnas vitæ præséntis quasi in siccitáte erémi, promíssum nobis pátriæ cæléstis exspectámus ingréssum, in qua vidélicet erémo siti periclitámur ac fame spiritáli defícere, si non Redemptóris nostri nos dona confírmant, si non incarnatiónis eius sacraménta rénovant. Ipse est enim manna, qui nos victu cælésti ne in huius sæculi itínere deficiámus récreat; ipse petra, quæ spiritálibus nos donis inébriat, quæ ligno crucis percússa póculum nobis vitæ suo de látere manávit.
 
 Unde dicit in evangélio: Ego sum panis vitæ; qui véniet ad me non esúriet et qui credit in me non sítiet umquam. Et congruénte satis figurárum órdine, primo pópulus per mare salvátus est, ac sic ad cibum mannæ atque ad petram potiónis mýstice pervénit, quia primum quidem aqua nos regeneratiónis ábluit ac deínde ad participatiónem sacri altáris ubi Redemptóris nostri carni ac sánguini communicémus transmíttit. Hæc de mystério petræ spiritális, a qua et primus pastor Ecclésiæ nomen accépit, et in quo totíus sanctæ Ecclésiæ fábrica immóbilis et inconcússa persístit, et per quam ipsa Ecclésia náscitur ac nutrítur látius exponéndo dícere líbuit, quia solent ártius multo et aliquándo dúlcius inhærére córdibus audiéntium ea quæ figurárum antiquitáte præmíssa sic demum nova spiritáliter explanatióne dilucidántur quam quæ sine ullis figurárum exémplis símplici tantum narratióne credénda vel agénda monéntur.
 
 Curémus autem, fratres caríssimi, ut huius petræ præsídio semper adhæréntes, nulla labéntium rerum contrarietáte terrénte, nulla blandiénte serenitáte, a fídei firmitáte divellámur. Negléctis delíciis temporálibus sola nos in præsénti Redemptóris nostri dona cæléstia deléctent, sola inter ærúmnas sæculi spes visiónis illíus consolétur.
 
 r. Confitébor tibi, Dómine Deus, in toto corde meo, et honorificábo nomen tuum in ætérnum, * Quia misericórdia tua, Dómine, magna est super me. v. Et eripuísti ánimam meam ex inférno inferióri, * Quia. v. Glória Patri. * Quia.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.