Feria II 28 Septembris 2026, Hebdomada XXVI per annum,
   In secundo nocturno, anno II
   
   Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De mystériis (Cc. 9-11: SC 25bis, 160-162)
   
   Lectio I
   
   Consídera quam vetus baptísmi mystérium sit et in ipsíus mundi præfigurátum orígine. In princípio ipso, quando fecit Deus cælum et terram, Spíritus, inquit, superferebátur super aquas. Qui superferebátur super aquas non operabátur super aquas? Sed quid dicam? Operabátur. Quod ad præséntiam spectat superferebátur. Non operabátur qui superferebátur? Cognósce quia operabátur in illa mundi fábrica quando tibi dicit Prophéta: Verbo Dómini cæli firmáti sunt et spíritu oris eius omnis virtus eórum. Utrúmque prophético subníxum est testimónio, et quia superferebátur et quia operabátur. Quia superferebátur Móyses dicit, quia operabátur David testificátur.
   
   r. In artículo diéi illíus ingréssus est Nœ in arcam et fílii eius, * Uxor illíus, et uxóres filiórum eius. v. Deléta sunt univérsa de terra; remánsit solus Nœ et qui cum eo erant in arcam, * Uxor illíus.
   
   Lectio II
   
   Accipe áliud testimónium. Corrúpta erat caro omnis ab iniquitátibus suis. Non permanébit, inquit, spíritus meus in homínibus quóniam carnes sunt. Quo osténdit Deus quia carnáli immundítia et gravióris labe peccáti grátia spiritális avértitur. Unde volens Deus reparáre quod déderat, dilúvium fecit et iustum Nœ in arcam iussit ascéndere.
   
   r. Recordátus Dóminus Nœ; addúxit spíritum super terram, et imminútæ sunt aquæ; * Et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo. v. Reversæque sunt aquæ de terra eúntes et redeúntes, et cœpérunt mínui post centum quinquagínta dies. * Et.
   
   Lectio III
   
   Quando decidénte dilúvio corvum dimísit prius qui non revértit, póstea dimísit colúmbam quæ cum ramo óleæ légitur revertísse. Vides aquam, vides lignum, colúmbam áspicis et dúbitas de mystério? Aqua est qua caro mérgitur ut omne abluátur carnále peccátum. Sepelítur illic omne flagítium.
   
   r. Locútus est Dóminus ad Nœ, dicens: Egrédere de arca, tu et * Uxor tua, et fílii tui et uxóres filiórum tuórum tecum. v. Benedixítque eis, dicens: Créscite et multiplicámini et repléte terram. * Uxor tua.
   
   Lectio IV
   
   Lignum est in quo suffíxus est Dóminus Iesus cum paterétur pro nobis. Colúmba est in cuius spécie descéndit Spíritus Sanctus, sicut didicísti in novo Testaménto, qui tibi pacem ánimæ, tranquillitátem mentis inspírat. Corvus est figúra peccáti quod exit et non revértitur, si in te quoque iusti custódia servétur et forma.
   
   r. Ædificávit Nœ altáre Dómino, ófferens super illud holocáustum; odorátus est Dóminus odórem suavitátis, et benedíxit eis: * Créscite et multiplicámini et repléte terram. v. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum et cum sémine vestro post vos. * Créscite. v. Glória Patri. * Créscite.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut