In primo nocturno, anno II
De libro Génesis
Lectio I
Erat univérsa terra lábii uníus et sermónum eorúndem. Cumque proficisceréntur de oriénte, invenérunt campum in terra Sénnaar et habitavérunt in eo. Dixítque alter ad próximum suum: " Veníte, faciámus láteres et coquámus eos igni. " Habuerúntque láteres pro saxis et bitúmen pro cæménto. Et dixérunt: " Veníte, faciámus nobis civitátem et turrim, cuius culmen pertíngat ad cælum, et faciámus nobis nomen, ne dividámur super fáciem univérsæ terræ. "
r. Dixit Dóminus ad Adam: De ligno quod est in médio paradísi ne cómedas; * In qua hora coméderis, morte moriéris. v. Ex omni ligno paradísi cómede; de ligno autem sciéntiæ boni et mali ne cómedas. * In qua.
Lectio II
Descéndit autem Dóminus, ut vidéret civitátem et turrim, quam ædificavérunt fílii hóminum, et dixit Dóminus: " Ecce unus est pópulus et unum lábium ómnibus; et hoc est inítium operatiónis eórum, nec eis erit deínceps diffícile, quidquid cogitáverint fácere. Veníte ígitur, descendámus et confundámus ibi linguam eórum, ut non intéllegat unusquísque vocem próximi sui. " Atque ita divísit eos Dóminus ex illo loco super fáciem univérsæ terræ, et cessavérunt ædificáre civitátem.
r. Dum deambuláret Dóminus in paradíso ad auram post merídiem, clamávit et dixit: Adam, ubi es? Audívi, Dómine, vocem tuam * Et abscóndi me. v. Vocem tuam audívi in paradíso et tímui eo quod nudus essem * Et.
Lectio III
Et idcírco vocátum est nomen eius Babel, quia ibi confúsum est lábium univérsæ terræ, et inde dispérsit eos Dóminus super fáciem univérsæ terræ. Hæ sunt generatiónes Sem. Sem centum erat annórum, quando génuit Arpháxad biénnio post dilúvium; vixítque Sem, postquam génuit Arpháxad, quingéntos annos et génuit fílios et fílias.
r. In sudóre vultus tui vescéris panem, donec revertáris in terram de qua sumptus es, * Quia terra es et in terram revertéris. v. Cum operátus fúeris eam non dabit fructus suos, sed spinas et tríbulos germinábit tibi. * Quia. v. Glória Patri. * Quia.