Feria II 28 Septembris 2026, Hebdomada XXVI per annum,
   In secundo nocturno, anno II
   
   Ex Homilíis Eusébii Gallicáni mónachi (Hom. 17, 4.5: CCL 101, 200.201-202)
   
   Lectio I
   
   Panem cæli dedit eis, panem angelórum manducávit homo. Et quis panis angelórum est nisi Christus qui eos cibo suæ caritátis et lúmine suæ claritátis exsátiat? De quo pane, vetus narrat história: Nec qui plus collégerat hábuit ámplius, nec qui minus paráverat répperit minus, eo quod eucharístiæ sacra percéptio non in quantitáte, sed in virtúte consístat; quod corpus, sacerdóte dispensánte, tantum est in exíguo, quantum esse constat in toto; quod cum Ecclésia fidélium sumit: sicut plenum in univérsis, ita íntegrum esse probátur in síngulis; de quo sensu, apostólica senténtia deriváta est dicens: Qui multa habet non abundábit, et qui módicum non minorábit.
   
   r. Factus est sermo Dómini ad Abraham, dicens: Noli timére, Abraham, * Ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis. v. Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de Ur Chaldæórum. * Ego protéctor tuus.
   
   Lectio II
   
   Sacraménti huius formam, étiam in Iudæórum páginis invenímus expréssam. Nam de Melchísedech in Génesi légimus: Et Melchísedech rex Salem protulit panem et vinum, et benedíxit Abrahæ; fuit autem sacérdos Dei summi. Ecclésiæ glória prædicátur. Hic ergo Melchísedech, cuius genealógia vel orígo notítiam illíus témporis látuit, oblatióne panis et vini, hoc Christi sacrifícium præsignávit, de quo Prophéta pronúntiat: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.
   
   r. Vocávit ángelus Dómini Abraham de cælo, dicens: Benedícam tibi * Et multiplicábo te sicut stellas cæli. v. Et benedicéntur in te omnes tribus terræ, quia obœdísti voci meæ. * Et multiplicábo.
   
   Lectio III
   
   Nam et Móyses de eo mystério loquens, vinum et sánguinem sub una appellatióne signíficat, in benedictióne patriárchæ domínicam passiónem multo ante demónstrans, ita ínquiens: Lavábit in vino stolam suam et in sánguine uvæ pállium suum. Advérte quam evidénter constet vini creatúram Christi sánguine nuncupándam.
   
   r. Dum staret Abraham ad ílicem Mambre, vidit tres púeros: * Tres vidit et unum adorávit. v. Dómine, si invéni grátiam in óculis tuis, transíte et requiéscite in loco isto. * Tres vidit. v. Glória Patri. * Tres vidit.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut