Caput 8 : De officiis divinis in noctibus
Hiemis tempore, id est a kalendas Novembres usque in Pascha, iuxta considerationem rationis,
octava hora noctis surgendum est, ut modice amplius de media nocte pausetur et iam digesti surgant.
Quod vero restat post vigilias a fratribus qui psalterii vel lectionum aliquid indigent meditationi inserviatur.
A Pascha autem usque ad supradictas Novembres, sic temperetur hora ut vigiliarum agenda parvissimo intervallo,
quo fratres ad necessaria naturae exeant, mox matutini, qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur.