Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (11,20-24)
In illo témpore: Cœpit Iesus exprobráre civitátibus, in quibus factæ sunt plúrimæ virtútes eíus, quia non egíssent pæniténtiam: “Væ tibi, Chorázin! Væ tibi, Bethsáida! Quia si in Tyro et Sidóne factæ essent virtútes, quæ factæ sunt in vobis, olim in cilício et cínere pæniténtiam egíssent. Verúmtamen dico vobis: Tyro et Sidóni remíssius erit in die iudícii quam vobis. Et tu, Caphárnaum, numquid usque in cælum exaltáberis? Usque in inférnum descéndes! Quia si in Sodómis factæ fuíssent virtútes, quæ factæ sunt in te, mansíssent usque in hunc diem. Verúmtamen dico vobis: Terræ Sodomórum remíssius erit in die iudícii quam tibi.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel