Die 5 septembris
 1. In Portu Románo, sanctórum Acónti, Nonni, Herculáni et Tauríni, mártyrum.
 
 2. Cápuæ in Campánia, sancti Quinti, mártyris.
 
 3. Nicomedíæ in Bithynia, sanctórum mártyrum Urbáni, Theodóri, Menedémi et sociórum, turn clericórum cum laicórum, qui a Valénte imperatóre, pro fide cathólica in navígium impósiti, in mari combúri iussi sunt.
 
 4. In pago Taruannénsi in Flándria, sancti Bertíni, abbátis Sithivénsis, qui depósitus est in monastério, quod una cum sancto Mummolíno condíderat et eius nómine vocátum est.
 
 5 *. Derthónæ in Ligúria, sancti Alpérti, qui cónditor et primus abbas Butriénsis monastérii habétur.
 
 6 *. In Dalmátia, beáti Ioánnis Boni de Sipónto, abbátis, qui monastérium Sancti Michǽlis in lítore Dalmátiæ ædificávit, in conspéctu montis Gargáni.
 
 7 *. Ripóniæ in Anglia, beáti Guliélmi Browne, mártyris, qui, sub lacóbo rege Primo cápite damnátus quod álios ad fidem cathólicam excipiéndam induxísset, láqueo suspénsus est et dire disséctus.
 
 8 *. In sórdido ùavígio áncoris deligáto in salo ante Rupifórtium in Gállia, beáti Floréntii Dumontet de Cardaillac, presbyteri et mártyris, qui, témpore gállicæ perturbatiónis propter sacerdótium damnátus, caritátis zelíque sui in concaptívis ægrótis assidéndis víctima morbo martyrium complévit.
 
 9. In urbe Nist Tai in Tunquíno, sanctórum mártyrum Petri Nguyen Văn TQ, presbyteri ex Ordine Prædicatórum, et Ioséphi Hoàng Lüóng Cånh, médici, qui in ódium nóminis christiáni decolláti sunt.
 
 10 *. Calcúttæ in India, beátæ Terésiæ (Agnétis) Gonhxa Bojaxhiu, vírginis, quæ, ex Epíro nata, sitim Christi in cruce derelícti exímia caritáte in paupérrimos fratres restínxit et Congregatiónes Missionariárum et Missionariórum a Caritáte in plenum servítium ægrotórum derelictorúmque instítuit.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Sap 18,1-3)
 Sanctis tuis máxima erat lux; et horum quidem vocem illi audiébant, sed figúram non vidébant et, quia non et ipsi éadem passi erant, magnificábant; quóniam autem, qui ante læsi erant, non lædébant, grátias agébant et, quod eos ante distulíssent, donum petébant. Propter quod ignis ardéntem colúmnam, ducem ignótæ viæ, et solem sine læsúra gloriósæ peregrinatiónis præstitísti.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.