In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus sancti Chromátii Aquileiénsis epíscopi (Sermo 30, 1-2: SC 164, 134-136)
Lectio I
Postquam Dóminus et Salvátor noster Christus Iesus devícta morte surréxit et ascéndit ad cælum, Ecclésia ipsíus in centéno número hóminum congregáta est, ut audívit in præsénti lectióne diléctio vestra. Congregáta autem Ecclésia est in superióribus cum María quæ fuit mater Iesu et frátribus eius. Non potest ergo Ecclésia nuncupári nisi fúerit ibi María mater Dómini cum frátribus eius. Illic enim Ecclésia Christi est ubi incarnátio Christi ex Vírgine prædicátur. Et ubi apóstoli fratres Dómini prædicant, Evangélium audítur.
r. Factus est repénte de cælo sonus adveniéntis spíritus veheméntis ubi erant sedéntes, allelúia; * Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúia, allelúia. v. Et apparuérunt illis dispertítæ linguæ tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum. * Et repléti sunt.
Lectio II
Et primo quidem Ecclésia post Dómini ascensiónem ad cælos in centum vigínti número hóminum fuit, póstea in tantum dilatáta est ut per innumerábiles pópulos univérsum orbem repléret. Quod tamen futúrum ipse Dóminus in evangélio maniféstat dicéndo ad apóstolos: Nisi granum trítici fúerit in terra, solum manet. Cum autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Multum plane fructum áttulit humánæ salúti resurréctio domínicæ passiónis.
r. Facta autem hac voce, convénit multitúdo, et mente confúsa est, quóniam audiébat unusquísque lingua sua * Illos loquéntes magnália Dei, allelúia. v. Nonne omnes ecce isti, qui loquúntur, Galil i sunt? Et quómodo nos audívimus unusquísque linguam nostram ? * Illos.
Lectio III
In grano enim trítici corpus suum signíficat Dóminus et Salvátor noster. Quod cum sepúltum fuísset in terra, multum et innumerábilem fructum áttulit, quia per Dómini resurrectiónem toto orbe fruges virtútum exórtæ sunt et ségetes credéntium populórum. Uníus enim mors, vita facta est universórum. Mérito cum álibi in evangélio regnum cælórum cómparat, sic ait: Símile est regnum cælórum grano sinápis in horto misso, qui mínimum quidem est ómnibus semínibus. Cum autem créverit, maius fiet ómnibus oléribus, ita ut vólucres cæli hábitent in ramis eius.
r. Spíritus Sanctus, procédens a throno, apostolórum péctora invisibíliter penetrávit novum sanctificatiónis signum, * Ut in ore eórum ómnium génera nasceréntur linguárum, allelúia. v. Loquebántur váriis linguis apóstoli magnália Dei. * Ut in ore.
Lectio IV
Grano sinápis seípsum Dóminus assimilávit et cum esset Deus glóriæ et maiestátis ætérnæ mínimus factus est, quia in córpore párvulus ex vírgine nasci dignátus est. Hic ergo seminátus in terra est cum corpus eius tráditum sepultúræ est. Sed postquam de morte surréxit per glóriam resurrectiónis, in terra crevit ut arbor efficerétur, habens ramos in quibus vólucres cæli hábitant. Arbor ista Ecclésia ostendebátur, quæ per mortem Christi resurréxit in glória. Cuius rami non nisi apóstoli intellegúntur, quia sicut rami árborem naturáliter ornant, ita apóstoli decóre grátiæ suæ ornant Ecclésiam Christi.
r. Advénit ignis divínus, non combúrens sed illúminans, non consúmens sed lucens, et invénit corda discipulórum receptácula munda, * Et tríbuit eis charísmatum dona, allelúia, allelúia. v. Invénit eos concórdes caritáte, et illustrávit eos inúndans divínitas deitátis. * Et tríbuit. v. Glória Patri. * Et tríbuit.