In tertio nocturno, anno B)
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: " Cum vénerit Paráclitus quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me. " Et réliqua.
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ (Sermo 63, 3.4: SC 74, 151.152)
Lectio I
Non ambigámus, dilectíssimi, quod cum in die Pentecóstes discípulos Dómini Spíritus Sanctus implévit, non fuit inchoátio múneris, sed adiéctio largitátis: quóniam et patriárchæ et prophétæ et sacerdótes omnésque sancti qui prióribus fuére tempóribus, eiúsdem sunt Spíritus sanctificatióne vegetáti; et sine hac grátia nulla umquam institúta sacraménta, nulla sunt celebráta mystéria: ut éadem semper fúerit virtus charísmatum, quamvis non éadem fúerit mensúra donórum.
r. Loquebántur váriis linguis apóstoli magnália Dei, * Prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúia. v. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto et cœpérunt loqui ; * Prout.
Lectio II
Ipsi quoque beáti apóstoli ante passiónem Dómini Sancto Spíritu non carébant, nec poténtia huius virtútis áberat ab opéribus Salvatóris. Et cum discípulis daret infirmitátum curatiónem et eiciendórum d monum potestátem, eius útique Spíritus largiebátur efféctus.
r. Non vos me elegístis, sed ego elégi vos, et pósui vos, * Ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, allelúia, allelúia. v. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ; * Ut eátis.
Lectio III
Omnes, dilectíssimi, qui in Dóminum Iesum credíderant, infúsum sibi habébant Spíritum Sanctum, et remittendórum peccatórum étiam tunc apóstoli accéperant potestátem, quando post resurrectiónem suam Dóminus insufflávit et dixit: Accípite Spíritum Sanctum: quorum remiséritis peccáta, remitténtur eis; et quorum retinuéritis, retinebúntur.
r. Dum vénerit Paráclitus, Spíritus veritátis, * Ille árguet mundum de peccáto et de iustítia et de iudício, allelúia, allelúia. v. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos; si autem abíero, mittam vobis eum. * Ille.
Lectio IV
Sed illi perfectióni quæ erat discípulis conferénda, maior grátia et abundántior inspirátio servabátur, per quam et quæ nondum accéperant súmerent, et excelléntius possent habére quæ súmpserant. Propter quod Dóminus dicébat: Adhuc multa hábeo vobis dícere, sed non potéstis illa portáre modo. Cum autem vénerit Spíritus veritátis, ille díriget vos in omnem veritátem. Non enim loquétur a semetípso sed quæ audíerit loquétur, et futúra annuntiábit vobis. Ille me clarificábit quia de meo accípiet et annuntiábit vobis.
r. Iam non dicam vos servos, sed amícos meos, quia ómnia cognovístis quæ operátus sum in médio vestri, allelúia. * Accípite Spíritum Sanctum in vobis Paráclitum; ille est quem Pater mittet vobis, allelúia. v. Quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis. * Accípite. v. Glória Patri. * Accípite.