In tertio nocturno, anno C
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: " Si dilígitis me, mandáta mea servábitis. " Et réliqua.
Ex Homilíis sancti Gregórii Magni Papæ in Evangélia (Hom. 30, 1-2: PL 76, 1220-1221)
Lectio I
Libet, fratres caríssimi, evangélicæ verba lectiónis sub brevitáte transcúrrere, ut post diútius líceat in contemplatióne tantæ sollemnitátis immorári. Hódie namque Spíritus Sanctus repentíno sónitu super discípulos venit, mentésque carnálium in sui amórem permutávit, et foris apparéntibus linguis ígneis, intus facta sunt corda flammántia; quia, dum Deum in ignis visióne suscípiunt, per amórem suáviter arsérunt. Ipse namque Spíritus Sanctus amor est; unde et Ioánnes dicit: Deus cáritas est.
r. Loquebántur váriis linguis apóstoli magnália Dei, * Prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúia. v. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto et cœpérunt loqui ; * Prout.
Lectio II
Qui ergo mente íntegra Deum desíderat, profécto iam habet quem amat. Neque enim quisquam posset Deum dilígere, si eum quem díligit, non habéret. Sed ecce, si unusquísque vestrum requirátur an díligat Deum, tota fidúcia et secúra mente respóndat: " Díligo. " In ipso autem lectiónis exórdio audístis, quid Véritas dicit: Si quis díligit me, sermónem meum servábit. Probátio ergo dilectiónis, exhibítio est óperis. Hinc in epístula sua idem Ioánnes dicit: Qui dicit: " Deum díligo " et mandáta eius non custódit, mendax est.
r. Non vos me elegístis, sed ego elégi vos, et pósui vos, * Ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, allelúia, allelúia. v. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ; * Ut eátis.
Lectio III
Vere étenim Deum dilígimus et mandáta eius custodímus, si nos a nostris voluptátibus coarctámus. Nam qui adhuc desidéria illícita díffluit, profécto Deum non amat, quia ei in sua voluntáte contradícit. Et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus. Pensáte, fratres, quanta sit ista dígnitas, habére in cordis hospítio advéntum Dei.
r. Dum vénerit Paráclitus, Spíritus veritátis, * Ille árguet mundum de peccáto et de iustítia et de iudício, allelúia, allelúia. v. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos; si autem abíero, mittam vobis eum. * Ille.
Lectio IV
Certe, si domum vestram quisquam dives aut præpotens amícus intráret, omni festinántia domus tota mundarétur, ne quid fortásse esset quod óculos amíci intrántis offénderet. Tergat ergo sordes pravi óperis, qui Deo pr parat domum mentis. Sed vidéte quid Véritas dicat: Veniémus et mansiónem apud eum faciémus. In quorúmdam étenim corda venit et mansiónem non facit: quia per compunctiónem quidem Dei respéctum percípiunt, sed tentatiónis témpore hoc ipsum quod compúncti fúerant obliviscúntur; sicque ad perpetránda peccáta rédeunt ac si hæc mínime planxíssent.
r. Iam non dicam vos servos, sed amícos meos, quia ómnia cognovístis quæ operátus sum in médio vestri, allelúia. * Accípite Spíritum Sanctum in vobis Paráclitum; ille est quem Pater mittet vobis, allelúia. v. Quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis. * Accípite. v. Glória Patri. * Accípite.