Feria V 12 Novembris 2026, Hebdomada XXXII per annum,
   In tertio nocturno, anno A)
   
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
   
   Cum esset sero die illa prima sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli propter metum Iudæórum, venit Iesus et stetit in médio et dixit eis: " Pax vobis! " Et réliqua.
   
   Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia (Hom. 26, 2-3: PL 76, 1198-1199)
   
   Lectio I
   
   Eo ipso a Patre Fílius mitti dícitur, quo a Patre generátur. Nam Sanctum quoque Spíritum, qui cum sit coæquális Patri et Fílio, non tamen incarnátus est, idem se Fílius míttere pérhibet, dicens: Cum vénerit Paráclitus quem ego mittam vobis a Patre. Si enim mitti solúmmodo incarnári debéret intéllegi, Sanctus procul dúbio Spíritus nullo modo dicerétur mitti, qui nequáquam incarnátus est. Sed eius míssio ipsa procéssio est qua de Patre procédit et Fílio. Sicut ítaque Spíritus mitti dícitur quia procédit, ita et Fílius non incóngrue mitti dícitur quia generátur.
   
   r. Loquebántur váriis linguis apóstoli magnália Dei, * Prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúia. v. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto et cœpérunt loqui ; * Prout.
   
   Lectio II
   
   Hæc autem cum dixísset, insufflávit et dixit eis: " Accípite Spíritum Sanctum ". Quæréndum nobis est quid est quod Spíritum Sanctum Dóminus noster et semel dedit in terra consístens, et semel cælo præsidens. Neque enim álio in loco datus Spíritus Sanctus apérte monstrátur, nisi nunc cum per insufflatiónem percípitur, et póstmodum cum, de cælo véniens, in linguis váriis demonstrátur. Cur ergo prius in terra discípulis datur, póstmodum de cælo míttitur, nisi quod duo sunt præcépta caritátis, diléctio vidélicet Dei et diléctio próximi?
   
   r. Non vos me elegístis, sed ego elégi vos, et pósui vos, * Ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, allelúia, allelúia. v. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ; * Ut eátis.
   
   Lectio III
   
   In terra datur Spíritus ut diligátur próximus; e cælo datur Spíritus ut diligátur Deus. Sicut ergo una est cáritas et duo præcépta, ita unus Spíritus et duo data. Prius a consisténte Dómino in terra, póstmodum e cælo, quia in próximi amóre díscitur quáliter perveníri débeat ad amórem Dei. Unde et idem Ioánnes dicit: Qui non díligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quómodo potest dilígere?
   
   r. Dum vénerit Paráclitus, Spíritus veritátis, * Ille árguet mundum de peccáto et de iustítia et de iudício, allelúia, allelúia. v. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos; si autem abíero, mittam vobis eum. * Ille.
   
   Lectio IV
   
   Et ante quidem discipulórum méntibus idem Spíritus Sanctus ínerat ad fidem, sed tamen manifésta datióne non nisi post resurrectiónem datus est. Unde et scriptum est: Nondum erat Spíritus datus, quia Iesus nondum fúerat glorificátus.
   
   r. Iam non dicam vos servos, sed amícos meos, quia ómnia cognovístis quæ operátus sum in médio vestri, allelúia. * Accípite Spíritum Sanctum in vobis Paráclitum; ille est quem Pater mittet vobis, allelúia. v. Quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis. * Accípite. v. Glória Patri. * Accípite.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut