In secundo nocturno, anno I )
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ (Sermo 60, 3-4: SC 74, 137-138)
Lectio I
Inter ália mirácula cum discípuli trépidis cogitatiónibus æstuárent, et apparuísset in médio eórum Dóminus dixissétque: Pax vobis; ne hoc remanéret in eórum opiniónibus quod volvebátur in córdibus (putábant enim se spíritum vidére, non carnem), redárguit cogitatiónes a veritáte discórdes, íngerit dubitántium óculis manéntia in mánibus suis et pédibus crucis signa, et ut diligéntius pertractétur invítat: quia ad sanánda infidélium córdium vúlnera, clavórum et lánceæ erant serváta vestígia: ut non dúbia fide, sed constantíssima sciéntia tenerétur, eam natúram in Dei Patris consessúram throno, quæ iacúerat in sepúlcro.
r. Tempus est ut revértar ad eum qui misit me, dicit Dóminus; nolíte contristári, nec turbétur cor vestrum; * Rogo pro vobis Patrem ut ipse vos custódiat, allelúia, allelúia. v. Nisi ego abíero, Paráclitus non véniet; dum assúmptus fúero, mittam vobis eum. * Rogo.
Lectio II
Per omne ergo hoc tempus, dilectíssimi, quod inter resurrectiónem Dómini et ascensiónem eius exáctum est, hoc providéntia Dei curávit, hoc dócuit, hoc suórum et óculis insinuávit et córdibus, ut Dóminus Iesus Christus vere agnoscerétur resuscitátus, qui vere erat natus et passus et mórtuus. Unde beatíssimi apóstoli omnésque discípuli qui et de éxitu crucis fúerant trépidi et de fide resurrectiónis ambígui, ita sunt veritáte perspícua roboráti, ut Dómino in cælórum eúnte sublímia, non solum nulla afficeréntur tristítia, sed étiam magno gáudio repleréntur.
r. Non conturbétur cor vestrum: ego vado ad Patrem; et, dum assúmptus fúero a vobis, mittam vobis, allelúia, * Spíritum veritátis, et gaudébit cor vestrum, allelúia. v. Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis. * Spíritum.
Lectio III
Et revéra magna et ineffábilis erat causa gaudéndi cum in conspéctu sanctæ multitúdinis super ómnium creaturárum cæléstium dignitátem humáni géneris natúra conscénderet, supergressúra angélicos órdines, et ultra archangelórum altitúdines elevánda nec ullis sublimitátibus modum suæ provectiónis habitúra, nisi ætérni Patris recépta conséssu, illíus glóriæ sociarétur in throno, cuius natúræ copulabátur in Fílio.
r. Ascéndit Deus in iubilatióne, allelúia, * Et Dóminus in voce tubæ, allelúia, allelúia. v. Ascéndens Christus in altum, captívam duxit captivitátem. * Et Dóminus.
Lectio IV
Quia ígitur Christi ascénsio, nostra provéctio est, et quo præcéssit glória cápitis, eo spes vocátur et córporis, dignis, dilectíssimi, exsultémus gáudiis et pia gratiárum actióne lætémur. Hódie enim non solum paradísi possessóres firmáti sumus, sed étiam cælórum in Christo supérna penetrávimus: amplióra adépti per ineffábilem Christi grátiam quam per diáboli amiserámus invídiam. Nam quos viruléntus inimícus primi habitáculi felicitáte deiécit, eos sibi concorporátos Dei Fílius ad déxteram Patris collocávit: cum quo vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
r. Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in ætérnum, * Spíritum veritátis, allelúia. v. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos; si autem abíero, mittam vobis eum. * Spíritum. v. Glória Patri. * Spíritum.