In tertio nocturno, anno A )
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum. 28, 16-20
In illo témpore: Undecim discípuli abiérunt in Galilæam, in montem ubi constitúerat illis Iesus. Et réliqua.
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo Mai 98, 1-2: PLS 2, 494-495)
Lectio I
Hodie Dóminus noster Iesus Christus ascéndit in cælum; ascéndat cum illo cor nostrum. Audiámus Apóstolum dicéntem: Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt sápite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; quæ sursum sunt qurite, non quæ super terram. Sicut enim ille ascéndit, nec recéssit a nobis, sic et nos cum illo ibi iam sumus, quamvis nondum in córpore nostro factum sit quod promíttitur nobis.
r. Ponis nubem ascénsum tuum, Dómine, * Qui ámbulas super pennas ventórum, allelúia. v. Qui facis ángelos tuos spíritus, et minístros tuos flammam ignis. * Qui ámbulas.
Lectio II
Ille iam exaltátus est super cælos; pátitur tamen in terris quidquid labórum nos tamquam eius membra sentímus. Cui rei testimónium perhíbuit désuper clamans: Saule, Saule, quid me perséqueris? Et: Esurívi, et dedístis mihi manducáre. Cur non étiam nos ita laborámus in terris, ut per fidem, spem, caritátem, qua illi conéctimur, iam cum illo requiescámus in cælis? Ille, cum ibi est, étiam nobíscum est; et nos, cum hic sumus, étiam cum illo sumus. Illud ipse et divinitáte et potestáte et dilectióne; hoc autem nos, etsi divinitáte non póssumus sicut ipse, dilectióne tamen póssumus, sed in ipsum.
r. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos; si autem abíero, mittam vobis eum. * Cum autem vénerit ille, docébit vos omnem veritátem, allelúia. v. Non enim loquétur a semetípso, sed quæcúmque áudiet, loquétur, et quæ ventúra sunt, annuntiábit vobis. * Cum autem.
Lectio III
Ille de cælo non recéssit, cum ad nos inde descéndit; nec a nobis recéssit, cum in cælum rursus ascéndit. Nam quia ibi erat, cum hic esset, ita ipse testátur: Nemo, inquit, ascéndit in cælum, nisi qui de cælo descéndit, Fílius hóminis qui est in cælo. Hoc dictum est propter unitátem, quia caput nostrum est et nos corpus eius. Hoc ergo nemo, nisi ipse, quia et nos ipse, secúndum id quod ipse Fílius hóminis propter nos, et nos Dei fílii propter ipsum.
r. Viri Galilæi, quid admirámini aspiciéntes in cælum? Allelúia; * Quemádmodum vidístis eum ascendéntem in cælum, ita véniet, allelúia, allelúia, allelúia. v. Cumque intueréntur in cælum eúntem illum, ecce duo viri astitérunt iuxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: * Quemádmodum.
Lectio IV
Ita quippe Apóstolus dicit: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa; ómnia autem córporis membra, cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus. Non ait: «Ita Christus», sed ait: Ita et Christus. Christus ergo membra multa, unum corpus. Descéndit ítaque de cælo per misericórdiam, nec ascéndit nisi ipse, cum et nos in ipso per grátiam. Ac per hoc non nisi Christus descéndit, nec nisi Christus ascéndit; non quod cápitis dígnitas confundátur in córpore, sed quod córporis únitas non separétur a cápite.
r. Omnis pulchritúdo Dómini exaltáta est super sídera, spécies eius in núbibus cæli, * Et nomen eius in ætérnum pérmanet, allelúia. v. Nisi ego abíero, Paráclitus non véniet; dum assúmptus fúero, mittam vobis eum. * Et nomen eius. v. Glória Patri. * Et nomen eius.