Feria V 12 Novembris 2026, Hebdomada XXXII per annum,
   In tertio nocturno, anno B )
   
   Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 16, 15-20
   
   In illo témpore: Appárens Iesus Undecim, dixit eis: «Eúntes in mundum univérsum prædicáte evangélium omni creatúræ.» Et réliqua.
   
   Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia (Hom. 29, 9-10.11: PL 76, 1218.1219)
   
   Lectio I
   
   Nobis quæréndum est quidnam sit quod nato Dómino apparuérunt ángeli, et tamen non legúntur in albis véstibus apparuísse, ascendénte autem Dómino, missi ángeli in albis legúntur véstibus apparuísse. Sic étenim scriptum est: Vidéntibus illis elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intueréntur in cælum eúntem illum, ecce duo viri stetérunt iuxta illos in véstibus albis.
   
   r. Ponis nubem ascénsum tuum, Dómine, * Qui ámbulas super pennas ventórum, allelúia. v. Qui facis ángelos tuos spíritus, et minístros tuos flammam ignis. * Qui ámbulas.
   
   Lectio II
   
   In albis autem véstibus gáudium et sollémnitas mentis osténditur. Quid est ergo, quod nato Dómino non in albis véstibus, ascendénte autem Dómino in albis véstibus ángeli ápparent, nisi quod tunc magna sollémnitas ángelis facta est, cum cælum Deus homo penetrávit? Quia nascénte Dómino videbátur divínitas humiliáta; ascendénte vero Dómino est humánitas exaltáta. Albæ étenim vestes exaltatióni magis cóngruunt quam humiliatióni.
   
   r. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos; si autem abíero, mittam vobis eum. * Cum autem vénerit ille, docébit vos omnem veritátem, allelúia. v. Non enim loquétur a semetípso, sed quæcúmque áudiet, loquétur, et quæ ventúra sunt, annuntiábit vobis. * Cum autem.
   
   Lectio III
   
   In assumptióne ergo eius ángeli in albis véstibus vidéri debuérunt, quia qui in nativitáte sua appáruit Deus húmilis, in ascensióne sua osténsus est homo sublímis. Sed hoc nobis magnópere, fratres caríssimi, in hac sollemnitáte pensándum est quia delétum est hodiérna die chirógraphum damnatiónis nostræ, mutáta est senténtia corruptiónis nostræ. Illa enim natúra cui dictum est: Terra es et in terram ibis, hódie in cælum ivit.
   
   r. Viri Galilæi, quid admirámini aspiciéntes in cælum? Allelúia; * Quemádmodum vidístis eum ascendéntem in cælum, ita véniet, allelúia, allelúia, allelúia. v. Cumque intueréntur in cælum eúntem illum, ecce duo viri astitérunt iuxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: * Quemádmodum.
   
   Lectio IV
   
   Unde, fratres caríssimi, opórtet ut illuc sequámur corde ubi eum córpore ascendísse crédimus. Desidéria terréna fugiámus, nihil nos iam deléctet in ínfimis, qui Patrem habémus in cælis. Ecce ad cælum ascendísse Dóminum audívimus. Hoc ergo servémus in meditatióne quod crédimus. Et si adhuc hic tenémur infirmitáte córporis, sequámur tamen eum pássibus amóris. Non autem déserit desidérium nostrum ipse qui dedit, Iesus Christus Dóminus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
   
   r. Omnis pulchritúdo Dómini exaltáta est super sídera, spécies eius in núbibus cæli, * Et nomen eius in ætérnum pérmanet, allelúia. v. Nisi ego abíero, Paráclitus non véniet; dum assúmptus fúero, mittam vobis eum. * Et nomen eius. v. Glória Patri. * Et nomen eius.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut