Feria V 12 Novembris 2026, Hebdomada XXXII per annum,
   In tertio nocturno, anno C )
   
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 24, 46-5
   
   In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: «Sic scriptum est, Christum pati et resúrgere a mórtuis die tértia.» Et réliqua.
   
   Ex Sermónibus sancti Cæsárii Arelaténsis epíscopi (Sermo 210, 1-3: CCL 104, 837-838)
   
   Lectio I
   
   Salvátor noster, dilectíssimi fratres, ascéndit in cælum; non ergo turbémur in terra: ibi sit mens et hic erit quies. Ascendámus cum Christo ínterim corde; cum dies eius promíssus advénerit, sequémur et córpore. Scire tamen debémus quia cum Christo non ascéndit supérbia, non avarítia, non luxúria; nullum vítium nostrum ascéndit cum médico nostro. Et ídeo, si post médicum desiderámus ascéndere, hic studeámus vítia vel peccáta depónere.
   
   r. Ponis nubem ascénsum tuum, Dómine, * Qui ámbulas super pennas ventórum, allelúia. v. Qui facis ángelos tuos spíritus, et minístros tuos flammam ignis. * Qui ámbulas.
   
   Lectio II
   
   Omnes enim iniquitátes nostræ quasi quibúsdam compédibus nos premunt, et peccatórum nos rétibus ligáre conténdunt: et ídeo cum Dei adiutório, secúndum quod ait psalmísta, dirumpámus víncula eórum; ut secúri possímus dícere Dómino: Dirupísti víncula mea, tibi sacrificábo hóstiam laudis. Resurréctio Dómini spes nostra est; ascénsio Dómini glorificátio nostra est.
   
   r. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos; si autem abíero, mittam vobis eum. * Cum autem vénerit ille, docébit vos omnem veritátem, allelúia. v. Non enim loquétur a semetípso, sed quæcúmque áudiet, loquétur, et quæ ventúra sunt, annuntiábit vobis. * Cum autem.
   
   Lectio III
   
   Ascensiónis hódie sollémnia celebrámus. Si ergo recte, si sancte, si fidéliter, si devóte, si pie ascensiónem Dómini celebrámus, ascendámus cum illo, et sursum cor habeámus. Ascendéntes autem, non extollámur, nec de nostris quasi de própriis méritis præsumámus. Sursum enim cor habére debémus, sed ad Dóminum. Sursum enim cor non ad Dóminum supérbia vocátur; sursum autem cor ad Dóminum refúgium vocátur. Vidéte, fratres, magnum miráculum. Altus est Deus: érigis te et fugit a te; humílias te et descéndit ad te. Quare hoc? quia excélsus est et humília réspicit et alta de longe cognóscit. Humília de próximo réspicit ut attóllat; alta, id est supérba, de longe cognóscit ut déprimat.
   
   r. Viri Galilæi, quid admirámini aspiciéntes in cælum? Allelúia; * Quemádmodum vidístis eum ascendéntem in cælum, ita véniet, allelúia, allelúia, allelúia. v. Cumque intueréntur in cælum eúntem illum, ecce duo viri astitérunt iuxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: * Quemádmodum.
   
   Lectio IV
   
   Resurréxit enim Christus, ut spem nobis daret, quia resúrgit homo qui móritur; ne moriéndo desperarémus, et totam vitam nostram in morte finítam putarémus, secúros nos fecit. Sollíciti enim erámus de ipsa ánima: ille nobis resurgéndo et de carnis resurrectióne fidúciam dedit. Crede ergo ut mundéris; prius te opórtet crédere, ut póstea per fidem Deum mereáris aspícere. Deum enim vidére vis: bonam rem, magnam rem quæris; hortor ut velis. Deum vidére vis? Audi ipsum: Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt. Prius ergo cógita de corde mundándo: hoc habéto negótium, ad hoc te ávoca, insta huic óperi, munda cor.
   
   r. Omnis pulchritúdo Dómini exaltáta est super sídera, spécies eius in núbibus cæli, * Et nomen eius in ætérnum pérmanet, allelúia. v. Nisi ego abíero, Paráclitus non véniet; dum assúmptus fúero, mittam vobis eum. * Et nomen eius. v. Glória Patri. * Et nomen eius.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut