In secundo nocturno, anno II )
Lectio
Ex Sermónibus sancti Chromátii Aquileiénsis epíscopi (Sermo 33, 1-2: SC 164, 172-174)
Allelúia ipsa ad laudem nos Dómini atque ad omnem fídei confessiónem invítat. Allelúia enim de hebræo in latínum dúplici génere interpretátur, id est: Cantáte ei qui est, aut: Bénedic nos Deus simul in unum, aut certe: Laudáte Dóminum, quod utrúmque salúti ac fídei nostræ necessárium est.
Debémus enim cantáre ei qui est, quia aut nos, aut antecessóres nostri dudum cantabámus his qui non erant, id est diis géntium et simulácris idolórum. Sed vane tunc cantábant, quia vana erant quæ colébant. Sed postquam vénimus ad credulitátem cognitionémque divínam, cantáre cœpimus ei qui est, id est Deo omnipoténti creatóri cæli, conditóri terræ, factóri orbis, ipsi hóminis factóri qui ait ad Móysen: Sic dices fíliis Israel: «Qui est misit me ad vos».
Est enim ille qui semper fuit et sine inítio Deus, et qui pérmanet in ætérnum, sine fine. Cui mérito et iure cantámus Allelúia, quia quod sumus, quod vívimus, non nostræ virtútis est nec nostræ poténtiæ, sed ipsíus dignatiónis est et pietátis. Huic ergo tanto ac tali Deo qui semper fuit et est, cantáre debémus quæ digna sunt, quæ laudi eius maiestatíque convéniunt, quod ætérnus sit, quod omnípotens sit, quod imménsus sit, quod Creátor sæculi et mundi salvátor sit, quod tantam dilectiónem cum homínibus habúerit, ut étiam Fílium suum pro sæculi salúte tráderet, dicénte ipso Dómino in evangélio: Sic, inquit, diléxit Deus mundum hunc, ut Fílium suum unigénitum daret, ut omnes qui credunt in eum non péreant, sed hábeant vitam ætérnam.
r. Iam non dicam vos servos, sed amícos meos, quia ómnia cognovístis quæ operátus sum in médio vestri, allelúia. * Accípite Spíritum Sanctum in vobis Paráclitum; ille est quem Pater mittet vobis, allelúia. v. Quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis. * Accípite. v. Glória Patri. * Accípite.