In secundo nocturno, anno I)
Lectio
Ex Tractátu Rupérti Tuitiénsis abbátis De Opéribus Spíritus Sancti (Lib. 3, 9: SC 165, 44-48)
Non accepístis spíritum servitútis íterum in timóre, sed accepístis spíritum adoptiónis filiórum in quo clamámus: «Abba, Pater.» Ipse enim Spíritus testimónium reddit spirítui nostro quod sumus fílii Dei. Ab hoc, inquam, sacraménto baptísmi dare illud testimónium cœpit; nam ántequam conderétur erámus inimíci. Et si áliqui fúerant amíci, véluti Abraham qui amícus Dei appellátus est, nihilóminus a conditióne huius sacraménti, id est a passióne Christi Fílii Dei, testimónium hoc dari cœptum est quod sumus fílii Dei.
In hoc sacraménto suo ipse éfficit quátenus renascámur et simus fílii Dei. Qui enim divína omnipoténtia sua in Maríam supervénit et obumbrávit illi ut conciperétur et nascerétur ex ea unigénitus Fílius Dei, ipse eádem omnipoténtia supervénit aquis et eis fœcunditátem tríbuit ut renascántur ex eis fílii Dei. Fons aquæ elementáris, hoc Spíritu superveniénte vivificátus, fit úterus Ecclésiæ, úterus grátiæ.
Idcírco Christus dicit: Nisi quis renátus fúerit ex aqua et Spíritu Sancto, non potest introíre in regnum Dei. Apóstolus autem: Consepúlti enim sumus cum illo per baptísmum in mortem, ut quómodo resurréxit Christus a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitæ ambulémus. Itaque unus idémque fons et úterus nobis et sepúlcrum est. Uterus, quia, sicut dicit Christus, renáscimur; sepúlcrum, quia, sicut dicit Christi Apóstolus, et illic Christo consepelímur et inde Christo conresúrgimus. O ígitur mirábilis ártifex Spíritus! Fecit quod fíeri posse nesciébat homo magíster in Israel cum díceret: Quómodo potest homo nasci cum sit senex? Numquid potest in ventrem matris suæ iteráto introíre et nasci?
r. Disciplínam et sapiéntiam docébat eos Dóminus, allelúia; firmávit in illis grátiam Spíritus sui, * Et intelléctu adimplévit corda eórum, allelúia, allelúia. v. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, et ipse qui cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis. * Et intelléctu. v. Glória Patri. * Et intelléctu.