In secundo nocturno, anno II )
Lectio
Ex Expositióne sancti Thomæ de Aquíno presbýteri in Ioánnem (Cap. 4, lect. 2: ed. Marietti, 110.112)
Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: «Da mihi bíbere», tu fórsitan petísses ab eo, et dedísset tibi aquam vivam. Est duplex aqua: scílicet viva et non viva. Non viva quidem est quæ non continuátur suo princípio unde scatúrit; sed collécta de plúvia, seu aliúnde, in lacúnas et cistérnas a suo princípio separáta servátur. Viva autem aqua est quæ suo princípio continuátur et éffluit. Secúndum hoc ergo grátia Spíritus Sancti recte dícitur aqua viva, quia ita ipsa grátia Spíritus Sancti datur hómini quod tamen ipse fons grátiæ datur, scílicet Spíritus Sanctus. Immo per ipsum datur grátia: Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum qui datus est nobis.
Nam ipse Spíritus Sanctus est fons indefíciens, a quo ómnia dona gratiárum éffluunt: Hæc ómnia operátur unus atque idem Spíritus. Et inde est quod si áliquis donum Spíritus Sancti hábeat, et non spíritum, aqua non continuátur suo princípio, et ídeo mórtua et non viva: Fides sine opéribus mórtua est.
Qui bíberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sítiet in ætérnum. Quómodo ergo non sítiet in ætérnum qui bíberit ex hac aqua, scílicet divína sapiéntia, cum ipsa sapiéntia dicat: Qui bibunt me, adhuc sítient? Sed dicéndum quod utrúmque verum est: quia qui bibit ex aqua quam Christus dat et sitit adhuc et non sitit; sed qui bibit ex aqua corporáli sítiet íterum. Aqua materiális et carnális non est perpétua, nec causam perpétuam habet, sed deficiéntem; aqua vero spiritális causam perpétuam habet, scilicet Spíritum Sanctum, qui est fons vitæ, numquam defíciens. Alia rátio est, quia differéntia est inter rem spiritálem et temporálem. Licet enim útraque géneret sitim, tamen áliter et áliter: quia res temporális hábita, causat quidem sitim non sui ipsíus, sed altérius rei; spiritális vero tollit sitim altérius rei et causat sui ipsíus sitim.
r. Dum vénerit Paráclitus, Spíritus veritátis, * Ille árguet mundum de peccáto et de iustítia et de iudício, allelúia, allelúia. v. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos; si autem abíero, mittam vobis eum. * Ille. v. Glória Patri. * Ille.